Rozmiar: 15909 bajtów

- 36 -

1313. Nov. 9. Liegnitz.

Herzog Bolezlaus bekennt, dass er dem Albertus Bavarus und seinen Erben 15 Mark seiner Einkünfte verkauft habe und zwar 10 Mark von den Kammern der Kaufleute zu Liegnitz, 5 auf Gärten bei der Stadt, welche 15 Mark Albertus Bavarus dem Abt Rudolph von Leubus geschenkt habe.

In nomine domini amen. Quia scriptum est in canone, quod summa est racio, que pro religione facit, ideoque bene dignum et iuri consonum esse perpenditur, vt ea, que salubri deuocione fidelium in subsidium sancte religionis piis locis largiuntur, principum confirmacione valida convalescant, et literarum apicibus perhenni memorie commendentur; hinc est, quod nos Bolezlaus dei gracia dux Slesie et dominus Legnicensis vniuersis tam presentibus quam posteris per presentis pagine seriem cupimus fore notum, quod maturo ac sano nostrorum sapientum prehabito consilio vendidimus iusto vendicionis titulo fideli nostro Alberto Bawaro pro se et suis heredibus ementi quindecim marcarum reditus, decem videlicet marcas censuales de stacionibus siue cameris inercatoriis ciuitatis nostre Legniczensis residuas vero quinque marcas de ortis iuxtä ciuitatem predictam sitis percipiendas annis singulis integraliter et tollendas. Concessimus namque predicto Alberto et suis successoribus legitimis predictos quindecim marcarum reditus adhibendos tenendos et perpetue a nobis et nostris successoribus possidendos et in vsus placidos secundum quod (sibi) et suis heredibus vtilius et commodius expedire videbatur, libere conuertendos. Prefatus vero Albertus saniori motus consilio pro remedio anime sue et omnium progenitorum suorum et in testamentum perpetuo valiturum dedit atque donauit libere inter viuos religioso viro, fratri Rudolfo, abbati totique conuentui monasterii in Lubes supradictos quindecim marcarum reditus quolibet anno absque diminucione de predictis stacionibus mercatoriis et ortis percipiendos et pro vtilitate prefati monasterii iuxta prenominati Rudolfi abbatis et suorum successorum beneplacitum dispensandos. Nos vero attendentes illud commune dictum, quod iuste petentibus non est aliquatenus denegandum ad instanciam prenotati Alberti pensata et considerata ipsius intencione salutari eiusque precibus vberrimis inclinati ex innata nobis clemencia supradictam donacionem sic racionabiliter celebratam ratam et gratam habentes ipsam in fauorem predicti monasterii, cui eciam speciali dileccione astringimur, ratificamus et wltu gratuito liberaliter confirmamus. In cuius rei plenam firmitatem presentem literam conscribi fecimus nostri sigilli robore insignitam. Datum in Legniz anno domini millesimo trecentesimo tercio decimo feria sexta ante festum beati Martini pontificis presentibus testibus infrascriptis Bronezlao Buziwoy, Pushone de Libintal, Merbotone de Hugewiz, Henrico de Zyliz, Hartungo Kule, Nycolao de Olauia et Conrado de Zheshov, nostre curie notario, qui presencia ad conscribendum habuit in commisso.

Original im schles. Provinzialarchiv, Urkk. des Klosters Leubus No, 173. An grilner und rother seidener Fadenschnur hängt das Siegel des Herzogs.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów